- CHIONE
- I.CHIONEfilia Deucalionis, cuius nuptias cum ob formae elegantiam multi ambirent proci, tandem Paeonio Epidauriensi nupsit. Redeunte autem Mercuriô a Cyllene monte, et Phoebô Delphis ab utroque conspecta est: qui statim amore eius capti, separatim eam de stupro interpellârunt. Cumque Apollo concubitum in noctem distulisset, Mercurius morae impatiens, caduceô eam tangens, altissimô sopore oppressit, dormientemque vitiavit. Sub noctem deinde Apollo, acceptâ anûs formâ ad eam ingressus, voti sui compos fuit. Ex utroque itaque gravida effecta, Mercurio Autolycum peperit, Apollini vero Philammona, qui carmine et lyrâ plurimum valuit. Postea vero, quod Diis placuisset, superbiâ clata, non verita est se Dianae pulchritudine praeferre: quâ iniuriâ commota Dea(Καὶ γὰρ ἐπ᾿ ἀγλαΐῃ ζηλήμονές εἰσι θέαιναι.)sagittis cam interemit. Ovid. Met. l. 11. fab. 8. Insulae Chio nomen dedisse vult Plin. l. 5. c. 31.II.CHIONEnobile scortum fuit, dictum a candore, χίων enim Graece nivem significat. Martial. l. 3. Epigr. 34.Digna tuô cur sis indignaque nomine dicam:Frigida es, et nigra es: non es, et es Chione.Iuvenalis, Sat. 3. v. 136.Et dubitas altâ Chionem deducere sellâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.